Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

Prot. 185/91

 

STATUTA CONFERENTIAE EPISCOPORUM INTERRITUALIS BULGARIAE (CEIB)

 

CAP. I

 NOTIO ET STRUCTURA

 

Art.1 Episcoporum Conferentia interritualis Bulgariae est coetus sacrae Hierarchiae eiusdem Nationis, adprobata ab Apostolica Sede et ad id constituta ut, in periodicis congressionibus, collatis consiliis, his studeat Ecclesiae rebus quae, ad Episcoporum locorum officium pertinentes, communi utilitati consulant atque ut, communicatis prudentiae et experientiae luminibus, sancta fiat virium conspiratio, in iis comperiendis apostolatus formis et rationibus quae nationis et aetatis adiunctis apte componantur.

 

Art. 2 Ad eam de iure pertinent omnes Ordinarii seu Hierarchae locorum (Vicariis Generalibus seu Syncellis exceptis), Episcopi Coadiutores et Auxiliares aliique Episcopi titulares peculiari munere - pro universa natione vel regione - ab Apostolica Sede aut  ab Episcoporum Conferentiademandato, fungentes. De  invitandis Hierarchis  nondum in  piena communione cum Ecclesiae catholica  Conferentia  videbit in  singulis casibus.

 

Art.3 Praeter Plenarium Episcoporum Conventum, Conferentiae Episcopalis partes sunt: Episcopales Commissiones ac Secretariatus Generalis.

 

CAP. II

CONVENTUS PLENARIUS

 

Art.4 Plenarii Conventus participes sunt qui supra, art. 2 recensentur.

 

Art.5 Ordinariis seu Hierarchis locorum atque Coadiutoribus qui Plenario Conventui intersunt suffraglum deliberativum competit; Auxillaribus ceterisque titularibus Episcopis suffragium pariter deliberativum.

 

Art.6 Quotannis singuli vel bini usitate habentur Plenarii Conventus; praeter morem aute m habentur cum peculiaria  id postulent adiuncta. Praesidenti Conferentiae Episcoporum spectat Conventum Plenarium convocare.

 

Art.7 Plenariis Conventibus omnes qu1 ad Conferentiam pertinent adesse debent. Si qui iusto impedimento detenti interesse non valeant, procuratorem seu vicarium mittere possunt cum voto deliberativo.

 

Art.8 Quo arctius in dies Episcopalis Conferentiae coniunctio eu m Sede Apostolica evadat, Summi Pontiflcis Lega t us ad sessiones cuiuslibet Conventus Plenarii invitetur.

 

Art.9 Plenario Conventui competit Praesidem ac pro-Praesidem Conferentiae ad tres annos eligere, atque e suo gremio Secretarium Conventus nominare.

 

Art.10 Plenarium Conventum moderatur Praeses Conferentiae.

 

Art.11 Agendarum rerum libellus conficitur a Praeside Conferentiae et opportune Legato Romani Pontificis exhibetur ac deinde ad Episcopos Conferentiae mittitur.

 

Art.12 Plena rius Conventus decisiones profert suffragiorum maioritate absoluta.

 

Art.13 Exemplaria libelli actorum, a Plenario Conventu probati atque a Praeside et Secretario subsigna ti, ad congruum numerum per Legatum Pontificium Apostolicae Sedi mittentur sive ut in eius notitiam acta perferantur sive ut, quoties res postulet, animadversiones ab eadem proponi  possint. 

 

Art.14 Decisiones aute m Conferentiae vim habent iuridice obligandi in casibus dumtaxat qui sequuntur:

a) cum ius commune id praescr ipserit;

b) cum peculiare Apostolicae Sedis mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id statuerit, dummodo tamen legitime et per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, prolatae fuerint;

c) dummodo ne ulli praeiudicio sint ritui cuiusque Ecclesiae.

 

Art.15 Decisiones de quibus in articulo praecedenti, ut vim habeant, approbandae seu confirmandae sunt ab Apostolica Sede. 

 

Art.16 Quoties ab Episcopatu extraordinariae decisiones proferendae sunt, aut publicae urgentesque declarationes seu sententiae extra Plenarium Conventum enuntiandae, Apostolica Sedes edocebitur aut consultabitur. 

 

CAP. III

COMMISSIONES EPISCOPALES

 

Art.17 Episcopalium Commissionum est quaestionibus studere, quae ad Ecclesiae munera in natione explenda pertinent: praesertim promovere ecclesiasticas vocationes, catecheticam institutionem, actionem socìalem, scholas, res mìgrationem spectantes, media communicationis, causam oecumenicam etc.

 

Art.18 Quaelibet  Commissio Episcopo ac per itis VlflS constabit, ad actu m deducet consilia ad suum peculiarem campum attinentia, de rebus peractis demum referet.

 

CAP. IV 

SECRETARIATUS GENERALIS

 

Art.19 Secretariatus Generalis Conferentiae Episcoporum inservit in omnibus quae ad eamdem spectant: communicationes omne genus curare, conexus coniunctionesque inire inter Commissiones Episcopales, relationes cum Episcoporum çonferentiis aliarum nationum fovere, etc.

Archivum Conferentiae Episcoporum custodit. 

 

Art.20 Componitur ex Secretario Generali (sacerdote virtute et ingenio praecellenti) ad triennium a Conventu Plenario selecto, atque ex administrorum sufficienti copia.

 

CAP. V

 NORMAE V ARIAE

 

Art.21 Episcoporum Conferentiae reditus praesto erunt ex tributis a singulis dioecesibus solutis atque ex oblationibus forte acceptis riteque administratis. 

 

Art.22 Eidem officio quicumque iterum praefici potest. 

 

Art.23 Statuta ab Apostolica Sede approbata absque eiusdem consensu mutari nequeunt. 

Trascina file per caricare