Print Friendly

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

 

 

 

 

STATUTA CONFERENTIAE EPISCOPORUM INTERNATIONALIS

SS. CYRILLI ET METHODII

 

CAPUT I. - DE NATURA, MUNERE ET STRUCTURA CONFERENTIAE

Art. 1. - Conferentia Episcoporum Intemationalis SS. Cyrilli et Methodii coetus est Praesulum Ecclesiarum particularium, sive Ecclesiae Latinae sive Ecclesiae Catholicae Orientalis seu ritus Orientalis, in territorio Reipublicae Serbiae et Montis Nigri atque Reipublicae Macedoniae existentes, ad munera quaedam, praesertim pastoralia, ad normam iuris universalis et particularis, et instructionum Sedis Apostolicae coniunctim exercenda (cfr, CIC cann. 447; 448, § 2; 449, § l, CIC).

Art. 2. - Ad Conferentiam qua eius membra, ad normam can. 450, § l, CIC ipso iure pertinent:

1° Episcopi dioecesani et qui eis ad normam can. 381, § 2, CIC in iure aequiparantur;

2° Episcopi eparchiales ritus oprientalis, et qui eis, ad normam can 313 CCEO in iure aequiparantur

3° Episcopi coadiutores et auxiliares sive Ecclesiae Latinae sive Ecclesiae Catholicae Orientalis;

4° Episcopi titulares si qui sint, peculiari munere sibi ab Apostolica Sede vel ab ipsa Conferentia demandato in iisdem territoriis fungentes.

Art. 3. - Ad Conferentiam Episcoporum invitantur etiam Episcopi emeriti qui votum tantum consultivum habent (cfr. can 450, § 2, C/C).

Art. 4. - Salva potestate  episcoporum diocesanorum de qua in can 381, § 1, CIC, finis et munera Conferentiae praesertim sunt:

l ° mutua cognitio, collegialis affectus atque unitas Episcoporum promovenda;

2° munera quaedam pastoralia pro christifidelibus sui territorii, per apostolatus formas et rationes temporis et loci adiunctis apte accomodata, exercenda;

3° conspiratio virium ad maius bonum provehendum in activitatibus missionalibus, oecumenicis, liturgicis, catecheticis, diaconalibus et aliis;

4° communicatio experientiarum, collatio consiliorum, idnagatio et receptio rationum communium agendi;

5° cooperatio cum aliis dioecesibus et Conferentiis Episcoporum, praesertim vicinioribus;

6° infra limites suae competentiae, salvisque iuribus Sedis Apostolicae, collatio consilii de rebus gerendis cum potestate civili (cfr. can. 447, CIC).

Art. 5. - Decreta generalia, iuxta praescripta can 455, §§ 1-3, CIC, Episcoporum Conferentia ferre potest tantummodo in casibus in , quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum sive motu proprio sive ad petitionem ipsius Conferentiae id statuerit.

Art. 6, § l. - Conferentiae Episcoporum praeest Praeses a Conventu plenario inter Archiepiscopos et Episcopos dioecesanos et qui eis in iure aeqiparatntur ad quinque annos electus. Quo impedito vel absente eius vices gerit Propraeses qui item a Conventu plenario inter Archiepiscopos et Episcopos dioecesanos ad quinquennium eligitur. Praeses et Propraeses Conferentiae ad aliud quinquennium semel reeligi possunt. (cfr. can. 452, § l, CIC; Cong. Pro Ep. Et Cong. Pro Gent. Evang, Litt. Circ., 13 maii 1999, n. 7).

§ 2. - Ut magisterii authentici documenta sint utque ipsius Conferentiae nomine publici iuris fieri possint, declarationes doctrinales Conferentiae in Conventu plenario unanimi consensu Episcoporum membrorum, vel a duabus saltem ex tribus partibus Episcoporum votum deliberativum habentium, approbari debent. Eae ne promulgentur nisi praevia Apostolicae Sedis recognitione.

Art. 7. - Praeses, atque eo legitime impedito vel absente, Propraeses personam Conferentiae iuridicam ad normam iuris et horum Statutorum gerit et Conventibus plenariis Conferentiae necnon Consilio permanenti praest (cfr. can. 452, § 2, CIC).

Art. 8. -  Conferentia Episcoporum Secretarium generalem sibi eligat, qui etiam inter clericos eligi potest (cfr. can 452, §, CIC1).

Art. 9. -  Conferentiae Episcoporum Intemationalis SS. Cyrilli et Methodii Sedes in civitate Belgradensi est.

Art. 10. - lntegrum est Conferentiae instituendi officia, Commissiones, Consilia vel Delegatos ad certa negotia explenda (cfr. can. 451, CIC; Congr. Pro Ep. Et Cong. Pro Gent. Evang., Litt. Circ., 13 maii 1999, n. 8).

 

CAPUT II. -DE CONVENTU PLENARIO CONFERENTIAE

Art. 11. - Conventus plenarius Conferentiae habeatur singulis annis. Postulantibus vero adiunctis pluries quoque convocari potest a Praeside tum motu proprio tum petentibus aliis Episcopis (cfr. can. 453, CIC).

Art. 12. -  Conventus plenarius ordinarie in Sede Conferentiae habeatur. Rationabili tarnen de causa in Sede alicuius dioecesis Conferentiae vel alio in loco convocari et celebrari potest.

Art. 13. -  Conventus plenario omnes qui ad Conferentiam pertinent adesse debent. Si quis iusta de causa impeditus interesse non valeat, procuratorem designare ac mittere potest, qui tamen voto deliberativo non gaudet (cfr. Congr. Pro Ep. Et Cong. Pro Gent. Evang., Litt. Circ., 13 maii 1999, n. 6).

Art. 14. - Quo arctior in dies Episcoporum Conferentiae coniunctio cum Sede Apostolica evadat, Summi Pontificis Legatus ad sessiones cuiuslibet Conventus plenarii invitabitur.

Art. 15. -  Conventibus plenariis semper Secretarius generalis ut actuarius intersit (cfr. can. 458, n. l, CIC).

Art. 16. - Sessionibus Conventus plenarii interesse possunt in casibus exceptionalibus aliae quoquae personae tum clerici tum laici, quos Praeses vel ipse Conventus ad referendum vel consulendum singulis in rebus et causis arcessiverint (Congr. Pro Ep. Et Cong. Pro Gent. Evang., Litt. Circ., 13 maii 1999, n. 12).

Art. 17, § l. - Ordo rerum in Conventu plenario agendarum a Consilio permanenti antecedenter conficitur, ratione habita a Conferentiae membris propositorum, et cum omnibus eiusdem Conferentiae membris ante Conventum plenarium communicatur (cfr. can. 457, CIC).

§ 2. De aliis vero negotiis in ordine agendarum non insertis, nisi de quaestionibus ab Apostolica Sede propositis, in Conventu plenario agitur solummodo si maiori quam mediae parti omnium Episcoporum membrorum Conferentiae placuerit.

Art. 18, § l. - In Conventu plenario suffragium deliberativum competit omnibus de quibus in art. 2. Sed in rebus quae respiciunt unice Ecclesiam Latinam Episcopi eparchiales ritus Orientalis non gaudent suffragium aut votum deliberativum, itemque Episcopi ritus Latini non non gaudent suffragium aut votuum deliberativum in rebus quae respiciunt unice Ecclesiam Catholicam Orientalem. Suffragatio in Conventu plenario fit ad normam can. 119 CIC (cfr. cann 454; 450, § l,CIC).

§ 2. Cum agitur de Statutis Conferentiae conficiendis aut immutandis, suffragium deliberativum ad normam can. 454, § 2, CIC, competit tantum Episcopis dioecesanis et qui eis in iure aequiparantur, necnon Episcopis coadiutoribus.

Art. 19. - Conventus plenarius ad suffragia ferenda valide procedit tantummodo si plus quam media pars membrorum Conferentiae voto deliberativo gaudentium adsit.

Art. 20. -  Decisiones de rebus maioris momenti Conventus fert suffragio secreto ac maioritate duarum de tribus partibus. Maioris momenti res eae sunt quas ipse Conventus suffragiorum maioritate absolute tales declaraverit.

Art. 21. -  Conventus plenarius Conferentiae secreta generalia ferre potest tantummodo in casibus de quibus in art. 5 et quidem per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent. Quae decreta vim obligandi non obtinent nisi ab Apostolica Sede recognita, legitime promulgata fuerint (cfr. can. 455, § 2, CIC).

Art. 22. -  Decreta generalia in Commentario Officiali Conferentiae vel in aliis foliis catholicis ab ipsa Conferentia determinatis promulgantur. Conferentia etiam tempus determinat a quo decreta promulgata vim suam exserunt (cfr. can. 455, § 2, CIC).

Art. 23. - In casibus in quibus nec ius universale nec peculiare Apostolicae Sedis mandatum potestatem de qua in art. 5 et 21 Conferentiae concessit, singulorum Episcoporum dioecesanorum competentia integra manet, nec Conferentia eiusve Praeses nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint (cfr. can. 455, § 4, CIC).

Art. 24. -Acta Conventus plenarii a Secretario generali exarantur. Approbantur autem et una cum Secretario a Preaside subsignantur (cfr. can. 458, CIC).

Art. 25. - Absoluto Conventu plenario:

l ° relatio de actis Conferentiae necnon eius decreta per Legatum Romani Pontificis ad Apostolicam Sedern transmittitur, tum ut in eiusdem notitiam acta perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab eadem recognosci possint (cfr. can. 456, CIC).

2° acta omnibus membris Conferentiae Episcoporum mittuntur (cfr. can. 458, CIC).

 

CAPUT III. - DE CONSILIO PERMANENTI

Art. 26. -  Consilium permanens constat Conferentiae Praeside, Propraeside et uno Episcopo a Conventu plenario ad quinquennium electo. Sessionibus Consilii etiam Secretarius generalis Conferentiae adsit (cfr. cann. 452; 458, CIC).

Art. 27. - Consilio permanenti competit:

l°  auditis pro posse votis aliorum Praesulum, rerum in Conventibus plenariis agendarum ordinem praeparare et conficere;

2° curare ut decisiones in Conventibus plenariis latae executioni debitae mandentur;

3° officia Secretariae generalis Conferentiae ordinare, aliaquae munera explere quae ipsi a Conventu plenario committuntur (cfr. cann. 457; 458, CIC).

Art. 28. -  Consilium permanens convenit saltem semel in anno et quoties id iusta causa postulat.

 

CAPUT IV. - DE CONFERENTIAE COMMISSIONIBUS, CONSILIIS ET DELEGATIS

Art. 29. § l. - Conferentia Episcoporum Commissiones et Consilia instituere potest, quorum est quaestiones perscrutari ac negotia tractare quae ad munera ipsius Conferentiae vel in servitium singularum dioecesium pertinent (cfr. can. 451, CIC).

§ 2. Membra Commissionum esse possunt Episcopi tantum. Consìlium permanens Conferentiae, de quo in art. 26, Commissionibus adiungere potest Episcopos emeritos qui in illis votum deliberativum gaudent. Omnes ad tempus determinatum designantur. Unus eorum eligitur secretarius Commissionis, a quo acta sessionum conscribuntur et ad Praesidem Conferentiae mittuntur itemqe de rebus peractis refertur (c_fr. Congr. Pro Ep. Et Cong. Pro Gent. Evang., Litt. Circ., 13 maii 1999, nn. 9 et 11).

Art. 30. -  Quaelibet Consilium constat uno Episcopo tamquam praeside ac viris peritis qui omnes a Conventu plenario Conferentiae ad determinatum tempus designantur. Inter membros autem Consilii unus secretarius ab ipsis eligitur, qui simul actuarius est, a quo etiam acta ad Praesidem Conferentiae Episcoporum rnittuntur.

Art. 31. - Pro diversis quaestionibus perscrutandis vel negotiis tractandis Conferentia etiam singulos Delegatos inter Episcopos designare potest.

 

CAPUT V. -DE SECRETARIA GENERALI CONFERENTJAE

Art. 32. - Secretarius generalis in Conventu plenario Conferentiae ad quadriennium eligitur, et reeligi tamen potest. Alii in Secretaria generali cooperatores item in Conventu plenario Conferentiae ad quadriennium designantur, et pluries designari possunt.

Art. 33. - Secretarii generalis est:

l°  relationem componere actorum et decretorum Conventus plenarii Conferentiae necnon actorum Consilii permanentis, eademque cum omnibus Conferentiae membris communicare, itemque alia etiam acta conscribere quae ipsi a Conferentìae Praeside aut a Consilio permanenti componenda committuntur (cfr. can. 458. n. l, CIC);

2° communicare cum Episcoporum Conferentiis finitimis acta et documenta quae a Conferentia in Conventu plenario aut a Consilio permanenti Conferentiae ipsis transmitti statuuntur (cfr. can 458, n 2, CIC);

3° de re statistica curare deque circumstantiis vitam atque actionem Ecclesiae spectantibus documenta colligere;

4° archivum Conferentiae ordinare et custodire, atque similia.

 

CAPUT VI. -DE NORMIS VARIIS

Art. 34. - Conferentiae Episcoporum reditus praesto sunt ex annuis contributionibus a singulis dioecesibus prestandis iuxta mutuum consensum, ex editionibus cura et auctoritate Conferentiae publici iuris factis necnon ex donis benefactorum.

Art. 35. - Administratio bonorum temporalium Conferentiae Praesidi Conferentiae competit qui adiutorio Secretarii generalis hac in re uti potest.

Bona temporalia quae ad Conferentiam pertinent, ad normam can 1257, § l, CIC, sunt bona ecclesiastica et reguntur normis Codicis iuris canonici, necnon praescriptis vel decretis Conferentiae.

Art. 36. - Omnes ad singula officia aut munera a Conferentia deputati rationem de rebus ab unoquoque peractis Conventui plenario redunt.

Art. 37. - Omnes qui Conventui plenario intersunt vel acta Conventus inspiciunt obligatione adstringuntur secretum servandi de omnibus quae tractata vel scripta ac dicta sunt, exceptis iis quae natura sua vel secundum consensum communem publici iuris habenda sunt.

Art. 38. - Haec Statuta, a Conferentia Episcoporum maioritate duarum de tribus partibus membrorum Conferentiae recepta et recognitioni Apostolicae Sedis ad normam can. 451, CIC, subiecta, vim obtinent promulgatione quae efficitur publicatione in Conventu plenario rescripti Apostolicae Sedis de eorum recognitio et emanatione ac publicatione in eodem Conventu decreti Praesidis Conferentiae quo statuitur ut Statuta statim sine ulla temporis vacatione vigere incipiunt.

Absque Apostolicae Sedis consensu Statua mutari nequeunt.

Trascina file per caricare
Trascina file per caricare