Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

 

CONFERENTIAE EPISCOPORUM UCRAINAE

S T A T U T A

 

CAPUT I 

NOTIO ET STRUCTURA

Art.l    § l. Conferentia Episcoporum Ucrainae, ab Apostolica Sede erecta, est coetus Episcoporum latini ritus Reipublicae Ucrainae, qui munera quaedarn pastoralia coniunctirn exercent ad maius christifidelium bonum provehendum, praesertim per apostolatus formas et rationes temporis et loci adiunctis, ad normam iuris, apte accomrnodatas.

      § 2. Conferentia personalitate iuridica ipso iure ga det iuxta can. 449, § 2 C.I.C.. 

Art.2   Ad eam de iure pertinent omnes Ordinarii dioecesani latini ritus, Episcopi Coadiutores et Auxiliares al ique scopi titulares, peculiari fruentes munere pro universo terri- torio ab Apostolica Sede aut ab Episcoporurn Conferentiae deman dato. 

Art.3   Praedictae Conferentiae partes sunt: Plenarius Conventus, Consilium permanens, Secretariatus.generalis. necnon rerum oeconomicarum Consilium.

CAPUT II

CONVENTUS PLENARIUS

Art.4   § 1. Plenariis Conventibus participant:omnes, qui sub art. 2 recensentur, eisque suffragiurn deliberativum competit. salvo praescripto can. 454, § 2 C.I.C.

    § 2. Episcopi emeriti convocari possunt cum suffragio consultivo tantum. 

Art.5   Omnes qui ad Conferentiam pertinent plenariis Conventibus adesse debent. Si quis iusto impedimento interesse nequit, de absentia sua certiorem faciat Conferentiae Praesidern et habebit facultatem delegandi alium Episcopum, qui ipsius rnentern aperiat et acta subscribat; suffragium autem nomine Episcopi absentis et non competit. 

Art.6     Quo arctior in dies Episcopalis Conferentiae coniunctio curn Sede Apostolica evadat, Suunni Pontificis Legatus ad sessiones cuiuslibet Conventus plenarii invitetur.  

Art.7   Conventus plenarii saltem semel in anno habentur. Postulantìbus vero peculìarìbus , plures extraordi narìì Conventus convocari possunt a Praeside Conferentiae vel petente saltem tertìa Membrorum parte. 

 Art.8  § 1. Plenario conventui competit ad trienriium eligere: 1) Praesidem ac Pro-Praesidem Conferentiae inter Archiepiscopos et Episcopos dioecesanos; 2) Unum Episcopum in Consilium permanens cooptandum; 3) Secretarium generalem Conferentiae, qui etiam inter idoneos presbiteros deligi potest.

                § 2. Praeses, Pro-Praeses et Membrum Consilii perma- nentis nequeunt,per triennium quod ì nediate eligi. Secretarius generalis una tantum vice iterum eligi potest.

Art.9   Praesidis est Conferentiam ad conventus plenarios convocare, iisdem praeesse et ut acta a Secretaria redigantur et accurate serventur providere. Praeside legitime impedito, Pro-rraeses eum supplet.

Art.10 Agendarum rerum libellus conficitur a Consilio permanenti, qui, antequam Episcopis Conferentiae mittatur, evidentes ob causas, ad Legatum Summi Pontificis exhibeatur.

Art.11 Congruus numerus exemplarium libelli actorum, a plenario Conventu probati atque a Praeside et Secretario generali subsignati, pari modo per Pontificis Legatum ad Apostolicam Sedem transmittitur.

Art.12 Suffragia feruntur ad normam Codicis Iuris Canonici.

Art.13 Plenarius Conventus, ut valida suffragia ferat, in- diget praesentia plus quam mediae partis Mernbrorum. 
Valde commendatur ut causae maioris momenti suffragio se­ creta ac maioritate duarum ex tribus partibus Praesulum prae­ sentium adprobentur.

Art.14 Episcoporum Conferentia decreta generalia ferre tan turmnodo potest in causis in quibus ius universale id praescri_E serit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum sive rnotu proprio sive ad petitionern ipsius Conferentiae id statuerit.
Huiusmodi decreta ut valide ferantur in plenar io Conventu, per duas saltem ex tribus partibus suffragio rum, Praesulum,. qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, proferri debent ; vun obligandi vero non obtinent, nisi ab Apostolica Sede recognita, legitime promulgata fuerint modo ac tempore ab ipsa Conferentia determinandis.

Art.15 Aliae deliberationes, quamvis vim iuridicam non habeant, observandae sunt quatenus bonum commune et Episcoporum unitatem foveant.

Art.16 Quoties ab Episcopatu extraordinariae decisiones aut publicae urgentesque declarationes seu sententiae , extra plenarium Conventurn proferendae sunt, Apostolica Sedes certior fiat et consulatur.

Art.17 Electiones ad varia rnunera Conferentiae fiunt voto secreto et ad normam can. 119, 1°, salvis peculiaribus normis ab ipsa Conferentia statuendis.

CAPUT IV

CONSILIUM PERMANENS 

Art.18 Consilium permanens curat decretorum generalium Conferentiae executionern; operum continuationi consulit;
Secretarium generalem moderator; libellum rerum agendarum in plenariis conventibus conficit eorumque decisions ad actum deducit.

Art.19  § 1. Consilium permanens constat e tribus Membris, nempe:

- Praeside Conferentiae,

- Pro-Praeside,

- Episcopo a Conventu plenario electo ad normam art. 8.

      § 2. Secretarius generalis Conferentiae munere Secretarii Consili Permanentis etiam fungitur.

Art.20 Consilio permanenti praeest Episcoporum Conferentiae Praeses, eoque legitime impedito,  Pro-Praeses.

Art.21 Consilium permanens conventus agit quoties iusta causa id postulat, plerumque bis in anno.

CAPUT  V

COMMISSIONES EPISCOPALES 

Art.22  Episcopalium Commissionum est quaestionibus studere, quae ad Ecc lesi.ae munera in Ucraina explenda pertinent: praesertim promovere ecclesiasticas vocationes, catecheticam institutionem, actionem liturgicam, etc.

Art.23 Quaelibet Commissio saltem uno Episcopo, qui munere Praesidis Commissionis fungere debet, ac personis peritis constat, ad actum deducit consilia ad suum peculiarem campum pertinentia, de rebus peractis demum refert.

Art.24 Membra Commissionum a plenario Conventu, ad triennium eliguntur, quod una tantum vice renovari potest.

CAPUT VI

SECRETARIATUS GENERALIS

Art.25 Secretariatus generalis Conferentiae. Episcoporum inservit in omnibus quae ad eamdem spectant: conununicationes omne genus curare, conexus coniunctionesque inire inter Commissiones Episcopales, relationes cum Conferentiis Episcoporum;  praesertim finitimis,fovere, etc. Archivum Conferentiae Episcoporum custodit.

Art.26 Componitur ex Secretario generali ad normam art. 8 a Conventu plenario selecto atque ex administratorum sufficenti copia.

CAPUT VII

RERUM OECONOMICARUM CONSILIUM 

Art.27 Statuitur rerum oeconomicarum Consilium, cui unus praeest e sodalibus Conferentiae, ad bona mobilia et immobilia Conferentiae regenèa.

Art.28 Episcoporum Conferentiae reditus praesto sunt ex tributis a singulis dioecesibus solutis atque ex oblationibus forte acceptis riteque administratis.

* * *

Art.29 Statuta ab Apostolica Sede approbata absque eiusdem consensu mutari nequeunt. Conferentia Episcoporum immutationes statutorum ab eadem Sede Apostolica petere potest, servato tamen canone 454, § 2 C.I.C.

Trascina file per caricare