Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

STATUTA CONFERENTIAE EPISCOPORUM LETTONIAE

 

Caput 1: Compositio et partes Conferentiae

 

Art.1 - Conferentia Episcoporum Catholicorum Lettoniae est coetus Episcoporum Ecclesiae latinae praedictae nationis iuxta normam Codicis Iuris Canonici erectus ad munera quaedam pastoralia coniunctim pro christifidelibus           sui territorii exercentium, investiganda, tractanda, exercenda et apte coordinanda (Cfr. CIC can. 447) atque ad affectum collegialem et unitatem Episcoporum promovendos.

 

Art.2 - §1 - Membra Conferentiae cum iure voti deliberativi sunt:

 

a) - Cunctarum dioecesium Lettoniae Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati,

b)  - Administratores dioecesani,

c)  - Episcopi coadiutores,

d) - Episcopi auxiliares et alii Episcopi titulares qui peculiari munere, sibi ab Apostolica Sede vel a Conferentia demandato, in territorio Lettoniae funguntur (Cfr. CIC can 450 § 1).

 

§ 2 - Episcopi emeriti dioecesium Lettoniae ius praesentire et verbi, sed non suffragii, conservant.

 

Art.3 - Organa Conferentiae Episcopalis sunt:

 

a) - Conventus Plenarius,

b) - Consilium permanens,

c)  - Commissiones et

d) - Secretariatus.

 

Caput II: Conventus Plenarius

 

Art.3 - §1 - Plenarii Conventus participes sunt omnes qui in art.2 recensentur,           eisque suffragium deliberativum competit. Conventum plenarium ipse Praeses convocat atque moderatur.

 

§2 - Conventus plenarii est, quoties ius universale aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum id possibile reddiderit, decreta generalia aut pro singulis casibus ferre.

 

§3 - Conventui plenario etiam competit:

a) Praesidem et Pro- Praesidem per triennium eligere. Ipsi inter Episcopos dioecesanos seligendi sunt.

 

 

 

 

b) - Secretarium Generalem per triennium pariter eligere qui sive Episcopus sive sacerdos esse potest.

c) - Commissiones episcopales constituere earumque Praesides et membra ad praefinitum tempus eligere.

d) - Ordinationes Conferentiae edere.

e) - Organa centralia ad Conferentia: auxilium ferendum constituere.

f) - Negotia ad Conferentiam spectantia gerere quae ipse Conventus plenarius sibi reservaverit.

 

§4 - Conventui plenario reservatur decisiones ferre de declarationum aut commendationum emissione.

 

Art.5 - Conventus plenarii quotannis saltem bis habeantur et quidem statutis temporibus (ante Adventus et Quadragesimae initium). Etiam modo extraordinario convocari possunt iudicio Consilii permamentis aut tertia saltem parte Conferentiae membrorum postulante.

 

Art.6 - Plenariis Conventibus omnes qui ad Conferentiam de iure pertinent adesse debent. Si aliquod membrum ius voti deliberativi habens Conventui plenario personaliter adesse nequit, Praesidem certiorem facere debet ac suas opiniones de rebus tractandis scripto exprimere potest, simul cum votibus tantum in casibus praevisis in art.15.

 

Art.7 - Agendarum rerum libellus, propositionibus membrorum prae oculis habitis, a Praeside conficitur et, antequam Episcopis exhibeatur, mittatur tempore opportuno ad Summi Pontifici Legatum, qui alia quoque argumenta proponere potest et cui ius recognitum est Conventibus plenariis participandi ita ut arctior Conferentia: Episcopalis coniunctio cum Sede Apostolica manifestetur.

 

Art.8 - Congruus numerus exemplarium libelli actorum a plenario Conventu approbati, per Summi Pontificis Legatum, ad Sedem Apostolicam transmitti debet.

 

Caput III: Deliberationes et Suffragia

 

Art.9 - Conventus plenarius ferendi decisiones solummodo capax est quando   duae saltem ex tribus partibus Conferentiae membrorum praesentes sunt.

 

Art.10 - Suffragia, quae in casibus electionum ad varia munera Conferentiae secreta erunt, feruntur ad normam CIC.

 

Art.11 - Quicumque eodem officio solummodo duabus vicibus insequentibus eligi potest.

 

 

 

 

 

Art.12 - In decretis generalibus decisiones valide feruntur per duas saltem ex tribus partibus omnium qui votum deliberativum habent. In aliis negotiis, solummodo requiritur pars absolute maior membrorum Conferentiae.

 

Art.13 - Ut vim obligandi obtineant, decreta generalia a Sede Apostolica recognita esse debent et, post eorum promulgationem legitime factam modo ac tempore ab ipsa Conferentia determinatis, singuli Episcopi fideli obsequio ea accipiant et exsecutioni mandent in eorum dioecesibus (cfr. CIC can. 455 & 3).

 

Art.14 - Ut sint magisterii authentici documenta utque ipsius Conferentiae nomine publici iuris fieri possint, declarationes doctrinales Conferentiae in coetu plenario unanimi consensu episcoporum membrorum approbatae sint vel a duabus saltem ex tribus partibus episcoporum votum deliberativum habentium; quo in casu ne promulgentur nisi praevia Apostolicae Sedis recognitione.

 

Art.15 - Ceteras decisiones et normas Conferentiae, vim iuridice obligandi non habentes, Episcopus pro regula suas facit intuitu unitatis et caritatis erga confratres, nisi graves obstent rationes, quas ipse in Domino perpenderit. Hoc in casu decisiones et normas nomine proprio et auctoritate propria in sua dioecesi ipse promulgat.

 

Art.16 - Quoties, extra plenarium Conventum, proferendce sint decisiones aut declarationes characterem extraordinarium habentes, Apostolica Sedes certior fiat et consulatur.

 

 

 

Caput IV: Consilium permanens et Commmissiones

 

Art.17 - Consilii permanentis, quod constat ex Praeside, Pro-Praeside et altero Episcopo in Conventu plenario ad triennium electo, est:

 

a)   - curare de apta praeparatione quaestionum in Convento plenario tractandarum,

b)   - de eiusdem decisionum exsecutione peragere et

c)   - alia negotia tractare quae ipse Conventus plenarius ei committet.

 

Art.18 - Consilium permanens a Praeside convocatur quoties iusta causa aut quando dimidia pars Conferentiae membrorum id postulet.

 

Art.19 - Commissiones, sive permanentes sive temporales, congruo constituantur numero, quae peculiaribus negotiis praeficiantur et quaestiones earum competentiae in Conventu plenario tractandas parent.

 

Art.20 - Praesides singularum Commissionum Conferentia ex propriis membris     eligit. Alia membra, proponente Praeside Commissionis, Conferentia nominat.

 

Caput V: Secretariatus

 

Art.21 - Secretarius Generalis Conferentiae Episcoporum inservit in omnibus quae ad eius activitatem spectant, officium Secretariatus regit atque archivum ipsius Conferentiae custodit.

 

Art.22 - Secretarii Generalis, qui etiam sacerdos rite formatus esse potest et ad triennium electus, est:

 

a) - de rebus in Conventu plenario peractis et de decretis ibidem latis, necnon de rebus a Consilio permanenti gestis, relationem praeparare et omnibus membris Conferentiae communicare;

b) - aliis scriptis conficiendis, communicandis et si casus ferat etiam publicandis operam dare;

c) - sub directione Praesidis relationes cum aliis  Conferentiis Episcoporum, speciatim Europae, fovere.

 

Caput VI: Normae speciales

 

Art.23 - Episcoporum Conferentiae reditus, rite administrati, provenient ex tributis a singulis dioecesibus quotannis solvendis atque ex aliis emolumentis forte acceptis.

 

Art.24 - Ante decisiones ferendas de negotiis, quae etiam Instituta vitae consacratae aut Societates vitae apostolicae tangunt, Conferentia eorum Superiores quoque consulat.

 

Art.25 - Cum de immutandis Statutis agitur, votum deliberativum tantummodo           Episcopis dioecesanis, eisque iure aequiparatis, ac Episcopis coadiutoribus competit. (Cfr. CIC can. 454 § 2).

Trascina file per caricare