Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

LITUANIA

 

CONFERENZA EPISCOPALE DELLA LITUANIA, Statuto della Conferenza episcopale della Lituania e Decreto di recognitio degli Statuti da parte della Congregazione per i vescovi, 31 maggio 2001 (*)

 

DECRETUM

 

.                                                                                                                                                                                                             Ex.mus P.D. Sigitas Tmkevičius, Conferentiae Episcoporum Lituaniae Praeses, ipsius conferentiae nomine, ab Apostolica Sede postulavit ut Episcopalis Coetus statuta, die 19 Novembris 1996 approbata, a conventu plenario ipsus Conferentiae, iuxta normas Litterae Apostolicae

«Apostolos suos» motu proprio datae, revisa, rite recognoscerentur.

Congregatio pro Episcopis, vi facultatum sibi tributarum a Summo Pontifice Ioanne Paulo, Divina Providentia PP II, auditis Secretaria Sta­tus atque Pontificio Consilio de Legum Textibus, normas statutorum Conferentiae Episcoporum Lituaniae, prout in adnexo exemplari continentur, iuri canonico umversali accommodatas repperit et ratas habuit.

Quapropter, eaedem normae, modis ac temporibus a memorata Conferentia statutis, promulgari poterunt.

Contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Romae ex Aedibus Congregationis pro Episcopis die, 31 mensis Maii anno 2001.

Prot. n. 1329/67.

 

STATUTA CONFERENTIAE EPISCOPORUM LITUANIAE

 

Caput I

COMPOSITIO ET PARTES CONFERENTIAE

 

ART. 1. -  Conferentia Episcoporum Catholicorum Lituaniae est coetus Episcoporum Ecclesiae latinae praedictae nationis iuxta normam iuris canonici universalis erectus ad quaedam munera pastoralia coniunctim investiganda, tractanda et exercenda, necnon ad navitatem ecclesialem apte coordinandam (cfr. can. 447).

 

ART. 2. - § l.  Membra Conferentiae ipso iure sunt:

a) Cunctarum dioecesium Lituaniae Episcopi dioecesani eisque in iure aecquiparati;

b) Episcopi coadiutores;

c) Episcopi auxiliares et alii Episcopi titulares qui peculiari mu­nere, sibi a Sancta Sede vel a Conferentia demandato, in territorio Li­tuaniae funguntur (cfr. can. 450, § 1).

§ 2. Episcopi emeriti, quamvis membra Conferentiae non sint, in conventibus suffragio consultivo gaudent. Possunt quoque participare in rebus agendis commissionum, comitatuum et consiliorum.

 

ART. 3. -  Organa Conferentiae sunt: Conventus Plenarius, Consi­lium permanens, Commissiones episcopales, Consilia et Comitatus at­ que Secretariatus.

 

 

Caput II

CONVENTUS PLENARIUS

 

ART 4. - § l.  Plenarii Conventus participes sunt omnes qui in art . 2, recensentur. Suffragium autem deliberantivum eis solis, de quibus in art. 2, § l, competit firmo praescripto art. 16 et 34, § 2.

§ 2. Conventum plenarium ipse Praeses convocat atque moderatur.

 

ART. 5. - Conventus plenarii quotannis saltem bis habeantur et qui­ dem statutis temporibus. Etiam modo extraordinario convocari possunt iudicio Consilii permanentis vel tertia saltem parte membrorum postulante.

 

ART. 6. - Plenariis Conventibus interesse debent omnes, qui de iure ad Conferentiam pertinent. Si quis iusto impedimento detentus interesse nequeat, substitui potest ab alio Episcopo, membro Conferen­tiae, attamen solummodo ad referendam opinionem delegantis. Si mem­bra Conferentiae non possunt in persona participare Conventum plenarium, ius ipsis conceditur votum vel opinionem propriam de quaestionibus tractandis declarare in scriptis.

 

ART. 7. - Agendarum rerum libellus propositionibus membrorum prae oculis habitis, a Praeside conficitur qui, antequam Episcopis exhibeatur, mittatur ad Summi Pontificis Legatum, qui alia quoque argumenta proponere potest.

 

ART. 8. - Quo arctior in dies Episcopalis Conferentiae coniunctio cum Sancta Sede evadat, Summi Pontificis Legatus ad sessiones cuiuslibet Conventus plenarii invitetur. Ipsi fas erit agendarum rerum libellum commentare.

 

ART. 9. - § l. Conventus plenarii est, in causis in quibus ius uni­versale aut peculiare Sanctae Sedis mandatum id possibile reddiderit:

a) declarationes doctrinales proclamare (cfr. MP Apostolos suos art. l);

b) decreta generalia (cfr. can. 455, § l) atque;

c) decreta pro singulis casibus ferre.

§ 2. Conventui plenario competit:

a) Preasidem et pro-Praesidem ex Episcopis dioecesanis pro trien­nio eligere;

b) Secretarium generalem est pro triennio eligere. Secretarius generalis eligi potest etiam a sacerdotibus, qui Episcopi dignitate non gaudent. Quo in casu ad praecipuas quaestiones deliberandas, quando agi­tur de electione et nominatione episcoporum vel de rebus sub secreto pontificio tractandis ad munus Secretarii quoque unus de Episcopis de­ ligatur;

c) Constituere commissiones episcopales, comitatus et consilia eorumque praesides et membra pro triennio designare;

d) Ordinationes Conferentiae edere;

e) Varia organa centralia ad Conferentiae auxilium ferendum con­stituere;

f) Varia negotia ad Conferentiam spectantia gerere quae ipse Conventus plenarius sibi reservaverit.

§ 3. Conventui plenario reservatur decisionem ferre de emissione declarationum et cornrnendationurn.

 

ART. 10. - Congruus numerus exemplarium libelli actorum, a ple­nario Conventu approbati, pari modo per Summi Pontificis Legatum ad Sanctam Sedem transmitti debet.

 

Caput III

DELIBERATIONES ET SUFFRAGIA

 

ART. 11. - Conventus plenarius non est decisione ferendi capax, nisi praesentibus duabus saltem ex tribus partibus membrorum Conferentiae.

 

ART. 12. -  Suffragia feruntur ad normam Codicis Iuris Canonici.

 

ART. 13. -  Electiones ad varia mumera Conferentiae fiunt suffragiis secretis.

 

ART. 14. -  Quicumque eidem officio iterum eligi potest.

 

ART. 15. - § l. In decretis generalibus et Statutis Conferentiae conficiendis atque mutandis, decisiones feruntur per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum omnium, qui ius suffragii habent.

§ 2. In suffragio ferendo de decretis generalibus voto deliberatlvo gaudent personae indicatae in articulo 2 § l, ad normam Statutorum. Attamen deliberando de certis Statutis Conferentiae Episcopi diocesiani atque personae, quae in iure ipsis aequiparantur.

§ 3. In aliis negotiis ad decisionem non requiritur nisi suffragium partis absolute maioris omnium membrorum.

 

ART. 16. - Ut doctrinales Conferentiae Episcopalis declarationes magisterium sint authenticum et eae ipsius Conferentiae nomine evul­gentur, oportet ut ab omnibus Episcopis Conferentiae membris comprobentur, vel postquam eas in plenario conventu duae saltem Episcoporum qui ad Conferentiam pertinent ipsisque suffragio deliberativo fruuntur comprobaverunt, ab Apostolica Sede recognoscantur (cfr. MP Apostolos suos art. 1).

 

ART. 17. - Decreta generalia vim obligandi non obtinent nisi, a Sancta Sede recognita, legitime promulgata fuerint modo ac tempore ab ipsa Conferentia determinandis.

 

ART. 18. -§ l. Decreta generalia, a Conferentia legitime latas et a Sancta Sede recognitas, fideli obsequio Episcopus accipit et exsecutioni mandat.

§ 2. Ceteras decisiones ad normas Conferentiae, vim iuridice obligandi non habentes, Episcopus nomine proprio et auctoritate propria in sua dioecesi ipse promulgat.

 

ART 19. - Quoties ab Episcopatu extraordinariae decisiones. aut publicae urgentesque declarationes seu sententiae, extra plenarium Conventum proferendae sunt, Sancta Sede certior fiat et consulatur.

 

                                                                                                                                                                                                             Caput IV

CONSILIUM PERMANENS

 

ART. 20. - Consilium permanens constat e tribus membris: Praeside, Pro-Praeside et uno Episcopo ad hoc munus a Conventu plenario ad triennium electo.

 

ART. 21. -  Consilii permamentis est curare de apta preparatione quaestionum in Conventu plenario tractandarum, de exsecutione decisionum eiusdem Conventus et alia negotia peragere, quae ipsi a Conventu plenario committuntur (cfr. can. 457).

 

ART. 22. - Consilium permanens a Praeside convocatur iustis causis id postulantibus.

 

ART. 23. - In casu quando Praeses vel Pro-Praeses Conferentiae amittunt sibi concredita munera Episcopi dioecesani eo ipso dimittun­tur a muneribus Praesidis vel Pro-Praesidis a die quando publice notum fit de eorum renuntiatione deque acceptatione a Summo Pontifice.

 

 

Caput V

COMMISSIONES EPISCOPALES, COMITATUS ET CONSILIA

 

ART. 24. -  Commissiones episcopales congruo constituantur numero, quae peculiaribus negotiis praeficiantur et quaestiones ad eadem pertinentes in Conventu plenario tractandas parent (cfr. can. 451).

 

ART 25. - Praesides singularum Commissionum Conferentia ex propriis membris eligit ad triennium. Alia membra, proponente Prae­side Commissionis ad triennium nominantur a sessione plenaria.

 

ART 26. - Conferentia Episcoporum Lituaniae sequentibus Commissionibus episcopalibus constat: commissio catholicae institutionis, commissio pro mediis communicationis socialis, commissio pro rebus li­turgicis, commissio pro religiosis. Hae commissiones rebus sibi iuvandis alios magis experentia peritos adhibere possunt.

 

ART 27. - Aliis in campis creantur consilia et comitatus, quibus praeest ad triennium electus episcopus. Alia membra e gremio sacerdo­ tum vel laicorum sibi adoptat praeses consilii vel comitatus. Electi can­didati ad approbationem proponantur sessioni plenariae. Supradicta organa nonnisi iure consultivo gaudent.

 

ART. 28. - Commissiones agunt iuxta mandatum a Conferentia re­ceptum. De rebus peractis relationem Conventui plenario exhibere tenentur.

 

Caput VI

SECRETARIATUS

 

ART 29. - Secretariatus Conferentiae Episcoporum inservit in omnibus quae ad eamdem spectant.

 

ART. 30. - Secretarius generalis Conferentiae Episcoporum offi­cium Secretariatus regit atque archivum ipsius Conferentiae custodit.

 

ART. 31. - Secretarii generalis est de rebus in Conventu plenario peractis et de decretis ibidem latis, necnon de rebus a Consilio permanenti gestis, relationem cum omnibus membris Conferentiae communicare, aliis scriptis conficiendis, communicandis et si casus fert etiam pulicandis, providere, sub directione Praesidis relationes cum aliis Confe­rentiis Episcoporum fovere (cfr. Can. 458).

 

Caput VII

NORMAE VARIAE

 

ART. 32. - Episcoporum Conferentiae reditus, rite administrandi , proveniunt ex tributis a singulis dioecesibus solvendis atque ex aliis emolumentis forte acceptis.

 

ART. 33. -Ante decisiones ferendas de negotiis, quae etiam Insti­tuta vitae consecratae aut Societates vitae apostolicae tangunt, Confe­rentia eorum Superiores quoque consultat.

 

ART 34.-§ l. Haec Conferentiae Episcoporum Lituaniae Statuta, a Sancta Sede recognita, absque eiusdem consensu mutari nequeunt.

§ 2. Cum de immutandis statutis agitur, suffragium deliberativum tantummodo Episcopis dioecesanis eisque qui iure aequiparantur nec­non Episcopis coadiutoribus competit (cfr. can. 454, § 2).

 

Vilnius, 20 aprilis 2001

 

 

J onas Boruta                                                                                                Sigitas T amkevičius

Secretarius Generalz's                                                                                  Praeses Conferentiae

Conferentz'ae Episcoporum Lituaniae                                                         Episcoporum Lituaniae

 

La Chiesa cattolica lituana è stata registrata con atto giudiziario del vescovo Petras Maželis il 10 febbraio 1965 La Conferenza Episcopale menzionata nell’Annuario Pontificio per la prima voltanel 1971. L'ultima revisione degli Statuti della Conferenza Episcopale della Lituania è stata approvata dalla Santa Sede nel 2000 ed è questa la versione che pubblichiamo.
Trascina file per caricare