Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

STATUTA CCEE

 Art. 1 - Natura et finis

 Consilium Conferentiarum Episcoporum Europae (CCEE) est organum communionis Conferenti­arum Episcoporum Europae, ad bonum Ecclesiae, in mundo ad perfectiorem unitatem tendente, magis provehendum ac tuendum, praesertim:

 - ad colendam collegialitatem in communione hierarchica cum et sub Romano Pontifice

- ad exercendam arctiorem communicationem et cooperationem inter Episcopos et Conferentias Episcoporum Europae, respectu habito muneris et competentiae propriae cuiusque, ut nova evan­gelizatio in ambitu Europae promoveatur et inspiretur,

- ad promovendam communionem cum Consiliis Conferentiarum Episcoporum ceterorum orbis terrarum continentium,

- ad fovendam cooperationem oecumenicam in Europa, ut unitas christianorum restauretur,

- ad reddendum testimonium Ecclesiae in societate europaea.

 

Art. 2 - Munera

 Ad fines de quibus in Art. 1 assequendos Consilium Conferentiarum Episcoporum Europae

 - curat ut Conferentiae Episcoporum communicent et collaborent in inceptis novae evangelizatio­nis Europae,

- communicationi donorum, experientiarum pastoralium et informationum inservit,

- cum Consiliis Conferentiarum Episcoporum ceterorum orbis terrarum continentium cooperat,

- in ambitu oecumenico speciali modo cum "Conferentia Ecclesiarum Europae" collaborat,

- Ecclesiam pro suo munere in societate europaea prasentem reddit.

 

Art. 3 - Membra

 § 1. 1Ad Consilium Conferentiarum Episcoporum Europae pertinent tamquam membra omnes Conferentiae Episcoporum in Europa existentes, repraesentatae ipso iure a Praeside suo, qui suffragio deliberativo gaudet. 2Ius est uniuscuiusque Conferentiae Episcoporum mittendi alterum Episcopum ad participandum Conventibus cum suffragio tantum consultivo.

 § 2. Praeses Conferentiae Episcoporum impeditus scripto demandet ius suffragii deliberativi alteri Episcopo propriae Conferentiae Episcoporum de qui in § 1 aut eo deficiente deleget alium Episcopum propriae Conferentiae Episcoporum ut cum suffragio deliberativo Conventui intersit.

 § 3. Praesidibus Conferentiarum Episcoporum a Conventu plenario aequiparari possunt Episcopi repraesentantes Episcopatum regionum in quibus Conferentia Episcoporum non constituta est.

 § 4. Episcopi ad Conferentias Episcoporum non pertinentes activitatibus Consilii Conferen­tiarum Episcoporum Europae opportune consociabuntur.

 

Art. 4 - Organa

§ 1. 1Conventus plenarius habetur semel saltem in anno tempore et loco a praecedenti Conventu plenario vel a Praesidio statuto. 2Conventus plenarius praeter morem convocatur postulantibus ipso Conventu vel Praesidio vel decem saltem membris. 3Actus collegiales fiunt ad normam can.119 nn.1-2 CIC. 4Declarationes Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae fieri possunt cum, adstantibus saltem duabus ex tribus partibus membrorum, praesentes consentiant, nullo contradicente et priusquam publicentur, Apostolicae Sedi transmittantur. 5Libellus rerum agenda­rum a Praeside confectus, itemque actorum a Secretario generali conscriptus, tempore utili mit­tuntur tum membris Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae tum Congregationi pro Epis­copis.

§ 2. 1Praesidium labores Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae dirigens constat Praeside et duobus Vice-Praesidibus a Conventu plenario e Praesidibus Conferentiarum Episcoporum ad quinquennium electis; expleto hoc tempore ad alium quinquennium eligi possunt. 2Praeses a munere Praesidis propriae Conferentiae Episcoporum cessans in functione praesidis aut Vice-Praesidis Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae cum omnibus iuribus ei ex officio competentibus manet.

§ 3. Praeses repraesentat Consilium Conferentiarum Episcoporum Europae.

§ 4. Delegati necnon Commissiones permanentes ad stabiliter quaestiones pertractandas sive quoad certum sive negotiorum genus sive personarum coetus a Conventu plenario nominantur seu instituuntur; Commissiones ad tempus (e.gr. ad Conventus praeparandas etc.) a Praesidio institui possunt.

§ 5. 1Secretarius generalis Secretariatum Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae secun­dum rationes a Praeside definitas regens a Conventu plenario ad quinquennium eligitur. 2Secreta­riatus Conventui plenario, Praesidio, Praesidi, Delegatis et Commissionibus inservit et insuper a Secretariatibus singularum Conferentiarum Episcoporum documenta et decreta petit et pro utilita­te cum membris Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae communicat. 3Adiutores maiores Secretariatus (e.gr. Secretarius adiunctus) a Praesidio nominantur.

 § 6. Secretariatus sedes ratione habita sententiae Praesidii a Conventu plenario destinatur.

 

Art. 5 - Cooperatio specialis

Cooperatio episcopatuum nationum Unionis Europaeae in iis, qua ipsam Unionem Europaeam spectant, demandatur Commissioni Episcopatuum Communitatis Europaeensis (COMECE), quae sua munera, servata propria indole in suis statutis determinata, arcta in communione cum Consi­lio Conferentiarum Episcoporum Europae eiusque organis exerceat.

 

Art. 6 - Activitates

§ 1. 1Quoaties peculiaria adiuncta vel pastoralis necessitas id suadeant, Conventus plenarius decer­nit

- de Episcoporum congressibus vel symposiis convocandis,

- de conventibus sic dictis categorialibus, ad quas Episcopi convocantur, qui in Conferentiis Episcoporum Europae speciali gaudent munere (e.gr. de cura migratorum, de mediis communica­tionis socialis),

- de conventuum oecumenicorum europaeorum convocatione,

- de ceteris activitatibus ad persequendas Consilii Conferentiarum Episcoporum Europae fines necnon munera, de quibus in art.1-2 [formam internationalem praeseferentes].

          2Priusquam huiusmodi consilia ad effectum adducantur, Apostolica Sedes audiatur oportet. 3Ad hos congressus necnon conventus Apostolica Sedes invitetur.

 § 2. Ad informationem augendam et problemata communia disceptanda Secretarius generalis Secretarios Conferentiarum Episcoporum Europae ad conveniendum invitat, de consensu Praesi­dii.

 

Art. 7 - Expensae

Expensae solvuntur collationibus Conferentiarum Episcoporum, quae a Secretariatu rogantur, ut stipem in commune conferant pro rata et pro posse.

 

Art. 8 - Mutatio Statutorum

Statuta mutari possunt consentientibus duabus ex tribus partibus membrorum Consilii Conferen-ti­arum Episcoporum Europae suffragio deliberativo gaudentium et de consensu Apostolicae Sedis.

Trascina file per caricare