Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

Magyar Püspoöki Kar Konferenciája

 

 

 

La prima riunione dell'episcopato ungherese si tenne nell'agosto 1849, nel clima che dette spunto anche alla riunione di altri episcopati dell'Europa centrale.

Qualche anno dopo, nel 1893. Leone XIII, alla luce delle particolari difficoltà della situazione, raccomandò ai vescovi, nell'enciclica «Costanti Hungarorum», di riunirsi regolarmente per prendere decisioni comuni.

L'attuale statuto è stato approvato «ad experimentum» il 3 maggio 1969.

Il numero dei componenti la conferenza è variato da 13 nel 1969 a 18 nel 1974, a 19 nel 1977, a 22 nel 1981 e 1984.

Gli ordinariati rappresentati nella conferenza sono secondo il Conspectus 12. Nel 1984 la conferenza ha 16 commissioni e 4 uffici speciali e risulta dotata di un organo interno di informazio ne: «Litterae circulares» e di un notiz iario «Magyar Kurir».

 

 

INDICAZIONI BIBLIOGRAFICHE

 

GERGELY J., A püslcöpi kar tanácskozásai. A maqyar katolikus püspoölök Konferenciáinak jegyzökoönyverböl . 1919-1944. [Le consultazioni dell'episcopato. Alcuni verbali della conferenza dei vescovi cattolici ungheresi. 1919-1944], Budapest, 1984.

 

 

 

STATUTA

 

CONFERENTIAE EPISCOPORUM HUNGARIAE CATHOLICORUM

 

 

§ l.

 

l) Catholicorum Hungariae Episcoporum Conferentia (in sequentibus Conferentia Episcoporum nominata) est coetus Episcoporum seu Sacrorum Pastorum Hungariae tum latini rum graeci ritus ad mentem Concilii Vaticani II communi studio fraternitatis imbutum.

 

2) Cuius scopus est, ut inter Episcopos seu Sacros Pastores vinculum caritatis et unitatis foveat; ut quaestiones Ecclesiam Catholicam Hungaricam, in casibus specialibus singulas dioeceses, spectantes ad norman legum Ecclesiae Catholicae et legum Reipublicae Democraticae Popularis Hungaricae primariarum, necnon iuxta pacta inter Ecclesiam Catholicam et Gubernium Hungaricum exsistenria, interdum accurate et conscientiose pertractet et in casu necessitatis circa illas, intra ambitum suae competentiae, communes ferat decisiones.

 

3) De quaestionibus totam Ecclesiam Catholicam Hungariae spectantibus Conferentiae Episcoporum competit facultas deliberandi, decernendi, seu sententiam efformandi, iuribus Sedis Apostolicae integre servatis.

 

§ 2.

Convocatio Conferentiae Episcoporum eiusque moderatio.

 

1)  Conventum Conferentiae Episcoporum Praeses convocat.

 

2) Praeses Conferentiae Episcoporum est semper Archiepiscopus Strigoniensis pro tempore exsistens ut Primas Regni. Sede vacante aut impedita munere Praesidis Conferentiae fungitur Archiepiscopus sequens ratione habita temporis praeconisationis.

 

3) Vacantibus sedibus Archiepiscopalibus, seu Archiepiscopis impeditis ipsa Conferentia Episcoporum Praesidem Conventus ex suis membris Episcopis Ordinariis eligit ad annos tres, suffragio secreto, cum pluritate duarum tertium partium votorum. Si quando candidatus in duobus scrutiniis duas saltem ex tribus partibus suffragiorum non retulerit, in scrutini o tertio etiam absoluta suffragiorum maioritate seligi valebit.

 

4) Praeside absente Archiepiscopus seu Episcopus dignit ate senior

Conferentiae praesidet.

 

5) Partes Conferentiae Episcoporum , si Conferentia ipsa decreverit, in circumstantiis ordinariis Praeses, in extraordinariis vero casibus Comissio a Conferentia Episcoporum specialiter delegata agit.

 

§ 3.

Membra Conferentiae Episcoporum.

 

1) Membra Conferentiae Episcoporum sunt de facto omnes illi infra enumerandi Superiores Ecclesiastici, qui sua Ecclesiastica offìcia actu exercent:

 

a)     Sacri Pastores dioecesium seu Ordinarii locorum (can. 198 C.J.C.: Archiepiscopi, Episcopi residentiales seu dioecesani, Archiabbas Sancti Martini Montis Pannoniae O.S.B. ut abbas nullius, Administratores Apostolici, Vicarii Capitulares),

 

b)    Coadiutores, id est Archi episcopi seu Episcopi cum iure successionis nominati.

 

c)     Episcopi Auxiliares.

 

In sequentibu s nomine Episcopi omnes isti praedicti intelligendi sunt.

 

2) Vicarii generales Archiepiscoporum et Episcoporum non sunt membra Conferentiae Episcoporum.

 

3) Ordinarius loci morbo vel alio impedimento detentus, si Episcopus Auxiliaris e sua dioecesi Conventui non intersit, per Vicarium Generalem vicem suam gerere facere potest, qui tamen. quamquam in disceptatione partem habere poterit, ius sive activum sive passivum suffragandi non habet.

 

§ 4.

Conventuum Conferentiae Episcoporum ordo diurnus, tempu s et locus.

 

l ) Conventus Conferentiae Episcoporum esse potest ordinarius vel extraordinarius.

 

2 ) Praeses Conventum ordinarium quater saltem quotannis convocat. Ipse statuit  eius tempus, ita tamen ut de hoc participes Conventus, si fìeri possit, duabus hebdomadibus antecedenter iam faciat certiores. Simul ipsis mittit libellum agenclarum rerum et scitu ad singulas quaestiones necessaria.

 

3 ) Si quando inter agenda aliquid inveniatur, de quo exspectari non licet, ut primo statim audiru debita cum scientia et perfecta cum responsabilitate disseratur aut plane sententia feratur, in tali casu exemplar propositionis duplicatum , sin prius, saltem simul cum convocatione mittendum erit omnibus et singulis Conferentiae membris, ut haec illi propositioni studere et, si necessitas ferat , suos peritos audire queant .

 

4) Omnes, quibus suffragium deliberativum competit , etiam ius habent proponendi - una ante Conventum hebdomada -, ut in libellum rerurn agendarum novum aliquod caput adsumatur. Quas propositiones ipse ponens ad omnia mittit Conferentiae membra.

 

5) Post inceptum iam Conventum vel ipse Praeses, vel membrum Conferentiae quodlibet proponere potest novum quoddam caput agendum, in negotio gravi et urgenti, quod praevideri non poterat. In tali casu de propositione agenda Conferentia Episcoporum absoluta votorum pluralitate decernit .

 

6) Praeses in casu urgenti conventum extraordinarium quolibet tempore potest convocare. Debet vero illum convocare, si una tertia pars membrorum Conferentiae scripto convocationem petierit.

 

7) Ut Conferentia sententiam ferendi capax sit, necessaria est praesentia duarum ex tribus partibus membrorum voto deliberativo fruentium.

 

8) Sedes Conventuum in circumstantiis ordinariis est Budapestinum. At Praeses etiam alium sedis locum eligere potest, si quando peculiaria adiuncta id expostulent , praesertim in casu convocandi Conventus praeter morem.

 

§ 5.

Rerum agendarum disceptalio.

 

l) Conventus Conferentiae Episcoporum oratione incipit et fìnitur.

 

2) Praeses ante res agendas secretarium ad protocollum exarandum, duo vero membra ad eundem fìde fìrmandum designat. Si secretarius hoc munus qualibet e causa suscipere non possit, Conferentia notarium permanentem c membris iunioribus seligit.

 

3) a) Notarius ante agendum, si maior praesentium pars id petat, legit protocollum Conventus praecedentis fide fìrmatum. Quodlibet membrum petere potest emendationem protocolli , seu si Conferentia tali petitioni non suffragetur, petitionis suae adnotationem in protocollo; b) sequitur relatio Praesidis et singulorum omnium Episcoporum de exsecutione decisionum antea latarum ; c) dein ordine tractantur capita libelli rerum agendarum.

 

4) Actionem autem Praeses moderatur et attendit, ut quaestiones propositae a membris Conferentiae accurate discutiantur.

 

5) Si quam quaestionem Conferentia Episcoporum non satis praeparatam putet et ideo tuta conscientia neque iudicare de illa possit, tempus sententiae ferendae in futurum differt, vel in casu urgenti alicui Commissioni defert quaestionem illam ad satius elaborandum.

 

6) Agendi decursus et argumentum protocolli sub sigillo offìciali cadunt, exceptis tamen decisionibus natura sua publicis.

 

§ 6.

Modus ferendi sententiam.

 

l) Decursu agendi suas animadversiones primus inciplt dignitate senior proferre, cetera Conferentiae membra ordine praecedentiae sequuntur, tandem Praeses summa rerum capita repetens actioni fìnem facit. Suffragia eodem ordine feruntur.

 

2) Praeter locorum Ordinarios et Coadiutores ius ordinarium suffragandi tum activum tum passivum habent Episcopi Auxiliares vicem Ordinarii explentes.

 

3) a) Decisiones generatim cum maioritate absoluta suffragiorum proferuntur. Stante votorum aequalitate Praeses rem dirimit; b) minoritas tamen ius habet, ut sua sententia in protocollo inscribatur , si quando decisionem maioritatis r espectu boni communis Ecclesiae noxiam putet.

 

4) Electiones semper cum suffragio secreto fìunt.

 

§ 7.

Conferentia e Episcoporum Relatores et Commissiones

 

l) Si agatur de negotiis, quae ieratas relationes seu disceptationes postulent. vel poscant. Conferentia Episcoporum concordis actionis gratia pro variis causarum generibus designare potest e sinu suo permanentem Relatorem aut Commissionem inferiorem.

 

2) Relatorem seu Commissione m ad Praesidis propositionem Conferentia Episcoporum cum absoluta pluralitate votorum seligit.

 

3) Ad referendum de talibus quaestionibus, quae permanentem Relatorem a Conferentia Episcoporum designatum non habeant, Praeses proprio arbitrio uni e membris Conferentiae mandare potest . Membrum Conferentiae, a quo aliquid propositum seu suasum est ut caput novum in libellum agendarum rerum adsumatur, de iis rebus, quantum fieri potest, ipse referat.

 

4) Relator permanens seu Commissio, rem de qua in quaestione, scriptotenus exponit , propositum de illa elaborat, argumenta quaestionem respicientia in ordine collocans et totam elaborationem simul tempore cum indicatione diei Conventus singulis Conferentiae membris, praevii studii causa, mittit. Ceteroquin ipsam disceptarionem in Conventu Conferentiae Episcoporum Relator seu Commissionis praeses facit incipiendam. Praeses vero Conferentiae Episcoporum perpensis animadversionibus, quae prolatae sunt, recapitulat, postquam Relator ad quaestiones disputatione exortas responderat.

 

5) Relaroris aut Commissionis notifìcatio seu opinio protocollo adiungenda venit.

 

§ 8.

Extranei periti consulti.

 

1) Praes ratione decisionis a membris Conferentiae cum maiorirate votorum absoluta latae ad Conventum Conferentiae vocare potest peritum consulendum, vel alias personas , quae non sunt membra Conferentiae Episcoporum. Quibus membra Conferentiae quaestiones proponere possunt. Qui tamen sic vocati, sigillo secreti eo ipso ligati, solis rebus agendis a Praeside dererminatis adesse possunt. Ipsa de eisdem quaestionibus disceptatio decisionisque elaboratio absente persona invitata fiunt.

 

2) Optandum est, ut communes Conferentiae Episcoporum publicationes (litterae circulares, ordinationes communes, preces. etc.), antequam typis mandentur aut multiplicentur, etiam aptis peritis inspiciendae tradantur. Quos peritos Conferentia ipsa designat, Praeses vero petit.

 

§ 9.

Protocollum actorum.

 

l) Protocollum indicat Conventus locum, tempus (annum, mensem, diem), necnon enumerationem membrorum Conferenti, e praesentium et absentium. Protocollum decursum actionis describit, textum vero decisionum ad verba continet.

 

2) membra petere possunt, ut propriae opiniones in protocollum adsumantur.

 

3) Secretarius seu protocollariu s decisiones ad finem Conventus recitat legendo.

 

4) Protocollum acceptatum subsignatur a Praeside, a prorocollario et a duobus id fide firmantibus.

 

5) Secrerarius exemplaria protocolli duplicata fide firmata, originali ad verba usque correspondentia singulis transmittit membris Conferentiae Episcoporum, saltem infra mensem post sessionem habitam . Exemplaria vero duplicata secrerarius suae subscriptionis et sigilli fide firmat.

 

§ 10.

Publicatio decisionum Conferentiae Episcoporum.

 

1) Textus, quo singulae decisiones Conferentiae Episcoporum publicantur, iam in Conventu conscribirur .

 

2) Decisiones publicandae quo citius, tempore simul et sensu uniformi in litteris circularibus dioecesanis appareant .

 

§ 11.

Exsecutio decisionum Conferentiae Episcoporum

 

1) Conferentia nullatenus minuit iura singulorum Episcoporum seu Ordinariorum locorum .

 

2) Decisiones latae per duas saltem ex tribus parti bus suffragiorum Praesulum qui ad Conferentiam pertinent , respicientes quaestiones, quae ad universam Ecclesiam Catholicam Regni Hungariae referuntur, vim habent iuridice obligandi singula membra Conferentiae Episcoporum, ad normam articuli sequentis.

 

3) Decisiones, quae de rebus a Concilio Vaticano II Conferentiis Episcoporum territorialibus commissis latae sunt, singula Conferentiae membra iuridice obligant.

 

4) Ad ferendas decisiones extraordinarias Conferentiae Episcoporum extra Conventum , seu ad enuntiandas urgentes et publicas declarationes requiritur , ut easdem saltem duae tertiae partes membrorum Conferentiae «per vota dispersa» acceptent.

 

5) Aliae decisiones dioeceses respicientes sunt normae tantum directivae.

 

6) In casu decisionis unanimi consensu latae, si agatur de rebus, quarum studio Sacri Pastores incumbere et sic etiam peritos suos de illis interrogare poterant , indolem huius iuridice obligatoriam edicere possunt.

 

7) Assensus Ordinarii absentis scriptotenus comparandus est. Quod factum ad calcem protocolli vel saltem in protocollo Conventus proxime seguentis notandum erit.

 

§ 12.

Instituta regnicolaria inspectioni Conferentiae Episcoporum subiacentia.

 

l ) Omnes non dioecesanae, sed totum Regnum respicientes associationes religiosae, quae secundum ius Ecclesiasticum a iurisdictione episcopali exemptae non sunt, subsunt Conferentiae Episcoporum Hungariae Catholicorum, cui per Relatorem seu Commissionem ab eadem Conferentia designatam rationem dare tenentur. Quae instituta speciatim haec sunt in praesenti:

 

a) Actio Catholica.

 

b) Pontificium Institutum Hungaricum in Urbe.

 

c) Facultas Theologica Centralis .

 

d) Seminarium Centrale Budapestinense.

 

e) Supremum Directorium Lycaeorum Catholicorum.

 

f) Centrum Caritatis Regnicolare.

 

g) Schola Praeparativa Cantorum .

 

h) Instituta regnicolaria ecclesiastica caritatis et subsidii socialis (Opus Caritativum Ecclesiasticum, etc. quoad quaestiones principia muneris et totum Regnum respicientes, Opera subsidii clericorum).

 

i) Consilium Liturgicum Regnicolare, Consilium Regnicolare. Musicae Ecclesiasticae, seu Artis Sacrae.

 

j) Associatio Hungarica Regnicolaris de Sta Cecilia nuncupata.

 

2 ) In quaestionibus supradictis. si quae etiam Ordinum Religiosorum intersint. Superiores eorum consulere oportet et decisiones in concordia cum ipsis sunt ferendae.

 

§13.

Secretarius Conferentiae Episcoporum.

 

l) Conferentia Episcoporum secretarius e suis membris charactere Episcopali ornatis seligit ad annos quinque, scrutinio secreto, cum pluralitate absoluta votorum.

 

 

2 ) Cum membris Conferentiae et publicis auctoritatibus vel ipse Praeses vel ex eius mandato secrerarius in communicationem immediatam ve nire potest.

 

 

3) Communicatio cum auctoritatibus publicis scriptotenus fiat. De iis vero, quae solis verbis erant acta , «Pro memoria» exarandum et in archivo Praesidis deponendum est: deque his Conventui proxime sequenti relatio facienda.

 

 

4) Offìcia secretarii sunt haec:

 

a) Diem Conventus Conferentiae in evidentia habet; libellum agendarum rerum ad mentem Praesidis conficit et materiam agendam ratione gravitatis singulorum negotiorum habita ordinans praeparat, ut Praeses litteras convocatorias una cum ordine rerum membris congruo tempore mittere valeat ( § 4, 2 ).

 

b) Litterarum commercium ad implendum munus Conferentiae Episcoporum necessarium, mandato et nomine Praesidi, in concordia cum ipso expedit.

 

c) Libellos auctoritatibus ecclesiasticis et civilibus forsan exhibendos de quaestionibus in Conventu tractatis, in usum Praesidis conscribit eorumque duplicata exemplaria membris mittit.

 

 

d) E mandato Praesidis, ad mentem ipsius Conferentiae, respondet libellis ad Conferentiam missis, nisi hoc i pse Relator respectivus iam fecerit.

 

e) Ad mentem Conferentiae, consultis peritis (§ 8, 2) construit textum illarum decisionum, quae per litteras circulares dioecesanas divulgandae veniunt.

 

j) Praevie et congruo tempore schema textus a peritis revisi et in circularibus divulgandi pervenire facit ad omnia Conferentiae membra animadversiones proponendi causa.

 

g) Notitias ephemeridibus de Conventibus Conferentiae Episcoporum habitis perfert, ad normam decisionis eiusdem, ad mentem Praesidis seu ipsius Conferentiae.

 

h) Ab Ordinariis locorum competentibus rogatus intercedit pro singulis dioecesibus iuxta mandatum Praesidis .

 

i) Ad quasdam quaestiones elaborandas adsumere sibi potest peritos etiam laicos, praesertim disserendo de Apostolatu Laicorum, servato, uti patet, secreto.

 

j) In evidentia habet elenchum facultatum, quae Sacri Pastores Hungariae a Sancta Sede simul solent petere et accipere illarumque renovationi faciendae per Praesidem congruo tempore consulit.

 

k) Cum Praeside Conferentiae Episcoporum concorditer observat legislationem et mandata civilis potestatis, quo melius rei ecclesiasticae provideatur, si quando leges seu mandata civilia illam tangant.

 

l) Si persona secretarii mutetur, archivum quoque ab ipso custoditum novo secrerario tradendum erit.

 

§ l4.

Expensarum fontes.

 

l) Fiscum aerarium Conferentiae Episcoporum (Orszàgos Katolikus Rendelkezési Alap, OKRA) semper Ordinariatus Strigoniensis administrat. Expensas extraordinarias ad normam decisionis Conferentiae Episcoporum erogandi ius habet solus Praeses, cui secretarius rem refert. De urgenti forsan erogatione Praeses secretarium certiorem facit.

 

2) De statu aerarii Ordinarius loci Strigoniensis rationes Conferentiae Episcoporum reddendas conscribit et - sin ipse sit Praeses Conferentiae - ad easdem Conventui ordinario communicandas ante sessionem secretario mediante Praesidi porrigit. In tabella rationum indicantur semper restantiae summarum, quas singulae dioeceses fors iam solvere debuissent.

 

3) Subsidia in bonum institutorum regnicolarium ex oris exteris vel aliis fontibus provenientia separatim ab OKRA administranda et in evidentia habenda sunt.

 

4) Si mun ere Praesidis non Primas ipse fungatur, tunc Praeses aerarium Conferentiae Episcoporum extraordinarium in sua sede administrare valet.

 

§ 15.

 

Ad haec ipsa Statura immutanda necessario requiritur maioritas duarum tertiarum partium suffragiorum et consensus Apostolicae Sedis.

 

Trascina file per caricare