Print Friendly, PDF & Email

Il provvedimento è disponibile nelle seguenti lingue:

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ERECTIO PROVINCIAE ECCLESIASTICAE ET NOVA DIOECESIUM ORDINATIO IN REPUBLICA LITUANA

(A. A, S., XVIIl, 1926, pagg. 121-123. Cfr. art. IX del Concordato con la Lituania, p. 62)

 

4 aprile I926

 

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD FUTURAM REI MEMORIAM

 

Lituanorum gente post bellum maximum in libertatem, Deo favente, tandem restituta, Nos, qui eorum fidem ac pietatem, tam strenue diuque in adversis rebus omne genus servatas, praesentes conspicati sumus, cum persuasum habeamus aptiorem ecclesiasticarum rerum dispositionem plurimum sane conferre, non modo ad catholici nominis incrementum, sed etiam ad ipsam rei civilis prosperitatem, apprime utile atque opportunum existimamus ut in Lituania dioeceses et numero augeantur et in Provinciam ecclesiasticaro constituantur.

Nos igitur, quibus incumbit, pro Apostolico munere, dioecesium fines statuere, de Apostolicae potestatis plenitudine ac certa scientia, suppleto quorum interest vel interesse praesumant concessu, decernimus ut ex omnibus illis territoriis, quae modo in finibus Lituanae Reipublicae sita sunt, propria constituatur Provincia ecclesiastica, quaeque constabit: sede Kaunensi, uti metropolitana, et dioecesibus: Telšensi una cum Praelatura Klaipèdensi, Panevèšensi, Vilkaviškensi et Kaišedorensi, uti suffraganeis.

Archidioecesis Kaunensis, cum metropolitana Basilica sub titulo Ss. Apostolorum Petri et Pauli in urbe Kaunas, complectetur decanatus: Kaunensem (exceptis pagis Paliesè, Pinciškès, praedio Petriskès, pago Livintai et colonia Ramatas), Kèdainensem, Veliuonensem, Raseinensem, Krakensem, Šiaulensem, Joniškensem, Šiluvensem (exceptis paroeciis Vaiguva, Kražiai et Pakržantis), Žeimensem (exceptis praedio Geguzynas et colonia Kosmovščizna), Ukmergensem (exceptis paroecia Želva, pagis Špokiškis, Vaiteliškiai, Jaskaudziai, Migučiai, Lauzdonys, Liaušiai, coloniis Laurinava, Gerklinka, Dembuvka, Dembovica, Malinava, Tivonia, Bartkeliškiai), item paroecias Gruzdziai cum ecclesia filiali Šipiliai, Radviliškis, Siaulènai curo ecclesia filiali Polekèlè, paroecias Kurkliai et Balninkai; insuper pagos, e paroecia Žiežmarensi: Bijautonys, Rusonys, Kasparškiai, e paroecia vero Kaišedorensi pagum Apušotas et praedium Guronys.

Ad dioecesim Telšensem, cum cathedrali ecclesia sub titulo S. Antonii Conf. in civitate Telšiai, spectabunt decanatus: Palangensis, Skuodensis, Sedensis, Alsèdensis, Rietavensis, Svèšnensis, Tauragensis, Kaltinènensis, Varnensis, Telšensis, Viekšnensis, Kuršènensis (excepta paroecia Gruzdšiai cum ecclesia filiali Šipiliai); item ex decanatu Šiluvensi: paroeciae Vaiguva, Kržiai et Pakražantis. 

Ex regione Klaipèdensi, quae paroecias Klaipèdensem, Šilutensem, Robkojensem et Viešvilensem connumerat, constituetur, cum ecclesia praelatitia sub titulo SS. Trinitatis in civitate Klaipèda, Praelatura nullius Klaipèdensis, quam seiunctam a dioecesi Varmiensi Ordinarius Telšensis, servatis, iuxta locorum adiuncta et ad normam iuris, servandis, administrabit.

Dioecesi Panevèžensi, cum cathedrali ecclesia, quae nunc aedificatur, cui titulus est assignandus Christi Regis, in civitate Panevėžys, attribuentur decanatus: Panevèžensis, Seduvensis (exceptis paroeciis Radviškis et Siaulènai cum ecclesia filiali Polekèlè), Pasvalensis, Biržensis, Kupišikensis, Rokišensis, Zarasensis, Raguvensis, Anykštensis (exceptis ecclesiis paroecialibus Kurkliai et Balninkai), Utènensis (excepta ecclesia filiali Suginžiai cum suo circulo).

Dioecesis Vilkaviškensis, cum cathedrali ecclesia sub titulo Visitationis B. M. V. in civitate Vilkaviškis, continebit decanatus: Bartninkensem, Garliavensem, Kalvariensem, Mariampolensem, Naumiestensem, Panemunensem, Prienensem, Seiriensem, Simnensem, Vilkaviškensem, Šakensem.

Demum dioecesis šedorensis, cum ecclesia cathedrali sub titulo Transfigurationis D. N. I. C., quae nunc construitur in civitate Kaišedorys, habebit decanatus: Giedraitensem, Malètensem, Merkinensem, Staklišikensem et Žaslensem (demptis pagis: Bijautonis, Rusonys, Kaspariškiai, Apušotas et praedio Guronys); insuper e decanatu Ukrnergensi pnoeciam Želva atque ecclesiam filialem Suginèiai, cum suo circulo; item pagos e paroecia Liduokensi: Miguèiai, Lauzdonys, Liašiai, colonias Malinava, Tivonia, Bartkeliškiai, partesque pagorum: Špokiškis, Vaiteškiai, Jaskaudžiai; e paroecia Skarulensi: praedium Gegužynas et coloniam Kosmovšèizna; e paroecia Rumšiškensi: coloniam Ramatas, pagos Livintai, Paliesè, Pinciškès et praedium Petrškés.

Reservamus tamen Nobis Sedique Apostolicae facultatem dictas circumscriptiones, pro temporum adiunctis, quoties opportunum in Domino visum fuerit, modificandi, immutandi et aliter definiendi.

Quod attinet autem ad Ecclesiarum, de quibus agimus, administrationem et regimen, ad Vicarii capitularis sede vacante electionem, ad capituli cathedralis, vel pro tempore saltem Consultorum Collegii, erectionem, ad Seminariorum institutionem, ad clericorum et fidelium iura et officia aliaque huiusmodi, praescribimus ut serventur quae sacri canones statuunt.

Quod vero ad clerum potissimum spectat, iubemus ut, statim ac haec Constitutio Nostra ad effectum perducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius territorio legitime exstant.

Mandamus demum, ut omnia documenta et acta, quae, sive ad novas dioeceses, sive ad praelaturam nullius, earumque clericos et fideles pertinent, quamprimum fieri poterit ad dioecesim vel praelaturam transmittantur, ad quam iidem pertinent.

Quae porro hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt, nemini, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.

Ad haec autem omnia executioni mandanda deputamus venerabilem fratrem Georgium Matulewicz, Archiepiscopum titularem Adulitanum, quem Lituaniae Visitatorem dedimus, eidem necessarias et opportuna.s fa.cultates tribuentes, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis difficultate vel oppositione, imposito onere intra sex menses mittendi ad Sacram Congregationem Consistorialem authenticum exemplar peractae exsecutionis.

Decernimus denique has Litteras Nostras valituras contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

 

Datum Romae apud Sanctum Petruro, die IV mensis aprilis, in festo Resurrectionis D. N. l. C., anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

 

O. Card. CAGIANO

S. R. E. Cancellarius

 

C. Card. DE LAI, Ep. Sabinem. et Mandelen.,

S. C. Consistorialis Secretarius

 

DOMINICUS IORIO, Protonotarius Apostolicus

ALFONSUS CARINCI, Protonotarius Apostolicus

 

Loco Plumbi                                                                              

Reg. in Cane. Ap. rei. XXXIII, n. 40.